The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 142 › Psalmorum 142:8

Psalmorum 142:8

Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. + 142.8 Mane. CAS. Post noctem peccatorum. AUG. Mane est, cum peccata laxantur. Notam fac mihi viam. Hoc fecit Deus, etc., usque ad perveniemus ad lumen purum, ad Verbum in principio apud Deum. Animam. CAS. Ut vas ad fontem attuli: imple ergo. 1

Vulgata (Latina)

In Context

7Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. + 142.7 Velociter. CAS. Tertia pars, ubi ponitur deprecatio causis confirmata. Defecit spiritus. AUG. Impleat me tuus Spiritus, quia defecit meus: jam sum pauper spiritu. In quo enim vivit spiritus suus, ille superbus est spiritu suo, et extollitur contra Deum. Unde alibi: Auferes spiritum eorum, et deficient Psal. 103.. In lacum. Ille descendit in profundum, quia etiam perdit confessionem, ut qui proponit sibi licentiam peccandi sine spe veniæ, habenis iniquitatis effusis. Talis non audit Deum dicentem: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos Zach. 1.. 1

9Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi. 1

Read all of Psalmorum 142

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 142:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 142:7Psalmorum 142Psalmorum 142:9 →