bible.software › Psalmorum › Psalmorum 142 › Psalmorum 142:9
Psalmorum 142:9
Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi. 1
Vulgata (Latina)
In Context
8Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. + 142.8 Mane. CAS. Post noctem peccatorum. AUG. Mane est, cum peccata laxantur. Notam fac mihi viam. Hoc fecit Deus, etc., usque ad perveniemus ad lumen purum, ad Verbum in principio apud Deum. Animam. CAS. Ut vas ad fontem attuli: imple ergo. 1
10Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. + 142.10 Spiritus tuus bonus. CAS. Quarta pars, ubi est læta conclusio. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in æquitate tua. Gratia Dei hic commendatur: quia non ex meritis, sed ex nomine, quod est Jesus, se vivificatum dicit, sed cum hoc gratia æquitatis miseretur, quia licet Deus omnia gratis faciat, justitiæ tamen ejus est supplices justificare, quos dæmones videt impetere. 1
Read all of Psalmorum 142
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 142:9