Psalmorum 143:12
Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi. + 143.12 Quorum filii. Hic, qui sint alieni, et quæ illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit. AUG. Felicitatem eorum enumerat, hæc est dextera eorum, hæc est vanitas, quam loquuntur, dum hæc dicunt beatitudinem. CASS. Quorum filii. Vel, mystice hæc possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt. Filiæ. CASS. Quæ non habent vires constantiæ. Compositæ. Non natura pulchræ, sed ab hominibus compositæ. Hæ filiæ sunt cogitationes vel prædicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 25:29Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundæ. + 25.29 Erit anima, etc. RAB., ex Euch. Pulcherrima comparatione, etc., usque ad vel de rebus humanis ablati sunt.
Psalms 52:5Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? + 52.5 Nonne scient. Ibid. Comminatio malorum per finem. AUG. Minatur illis, etc., usque ad. Sed merito hoc eis, quia: 1
Psalms 54:7Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? + 54.7 Quis dabit mihi pennas sicut? AUG. Sed in hac infirmitate quid ait? Quis dabit mihi pennas? Vult ad tempus separari a tot scandalis, ne peccata infirmus augeat manens inter ea. Sicut columbæ, etc. Ibid. Non sicut corvo, etc., usque ad sed manere necesse est propter vos, et sic est meritum ex desiderio. CASS. Columba. Vel columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa, sic Christus inveniens lutosa corda Judæorum avolavit ad gentes. 1