The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 143 › Psalmorum 143:2

Psalmorum 143:2

Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And enter not into judgment with thy servant: for in thy sight shall no man living be justified.

In Context

1Psalmus David. Adversus Goliath. [Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. + 143.1 Psalmus David ad Goliam. CAS. David, Christus totus, etc., usque ad et sic caput ejus gladio suo inciditur 1

3Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? + 143.3 Quia reputas eum? AUG. Magnum est quod Deus æstimat, et tanti facit, ut pro eo Filium dederit, cui etiam fit panis, qui est panis angelorum: non enim sic æstimat hominem Deus, ut homo, qui charius emit equum quam hominem. 1

Read all of Psalmorum 143

Cross References

Exodus 34:7qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. + 34.7 Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam, etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.

Job 4:17Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? + 4.17 Nunquid homo comparatione Dei justificabitur? Hoc in contemplatione novit, quod justitia humana divinæ comparata injustitia, ut quæ lucerna in tenebris lucet, in sole caligat: quod potuit, quia qui lucem videt, scit quid de tenebris æstimet. Aut factore suo purior? Ibid. Hoc æstimat qui contra flagellantem murmurat. Sed debet scire, quia impie non flagellat, qui mira ex nihil fecit, et conditor naturæ non est iniquus judex culpæ. Etsi iste injuste Job redarguit, recte tamen modum creaturæ in comparatione Creatoris describit. Puriorem ergo se vir factore suo æstimat, si contra flagellum querelam parat, eumque sibi procul dubio postponit, cum ejus judicium de sua afflictione redarguit Ecce qui serviunt ei. IDEM. Angelus etsi in statu suo immutabilis permanet, in hoc tamen quod creatura est, vicissitudinem mutabilitatis habet, et ita stabilis non est. Si enim natura hæc mutabilis non esset, cum esset bene condita, in nullis cecidisset. Sed ex arbitrio habuit ruere vel stare, et in stantibus meritum fuit, motum mutabilitatis suæ, studio voluntatis fixisse. Hoc mutabilitatis argumentum est quod de apostata subdit: Et in angelis suis reperit pravitatem. Ex quorum comparatione infirmitas humana colligitur. Quanto magis hi qui habitant domos luteas. GREG. Id est terrena corpora, etc., usque ad conspiciunt curis sæculi occupati; unde subdit:

Job 14:3Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? + 14.3 Et dignum ducis super hujuscemodi, etc. Deum aperire oculos, est judicia exercere, et quem feriat videre

Job 25:4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? + 25.4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.

Ecclesiastes 7:20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; + 7.20 Decem principes. HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.

Galatians 2:16Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. + 2.16 Nisi per fidem, etc. Non ideo dicit ex fide, quod opera bona frustrentur, cum Deus reddat unicuique secundum opera sua: sed quia bona opera sunt ex gratia, non autem ex operibus gratia: quia fides per dilectionem operans nihil operaretur, nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in nobis per Spiritum sanctum; nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus eam daret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 143:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 143:1Psalmorum 143Psalmorum 143:3 →