The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 143 › Psalmorum 143:3

Psalmorum 143:3

Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? + 143.3 Quia reputas eum? AUG. Magnum est quod Deus æstimat, et tanti facit, ut pro eo Filium dederit, cui etiam fit panis, qui est panis angelorum: non enim sic æstimat hominem Deus, ut homo, qui charius emit equum quam hominem. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the enemy hath persecuted my soul; he hath smitten my life down to the ground; he hath made me to dwell in darkness, as those that have been long dead.

In Context

2Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 1

4Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt. + 143.4 Vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra. ID. Quando homo conditus est, veritati similis factus est, vanitati peccando. Vana sunt omnia transitoria, comparatione semper manentis veritatis. CAS. Vanum est, quod de sua substantia cadens vanescit: ut fumus, ut umbra. Ita et ipse homo tabescit, unde subdit, Dies ejus, id est vita ejus notoria, id est transitoria, sic præterit sicut umbra. 1

Read all of Psalmorum 143

Cross References

2 Samuel 2:22Rursumque locutus est Abner ad Asaël: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.

Psalms 7:1Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini. + 7.1 In finem, psalmus. AUG. Chusi, qui transivit in partem Absalon, etc., usque ad non enim erat eis abscondendum, pro quibus gestum est. AUG. Potest hic psalmus in persona Christi intelligi; si qua humiliter dicta sunt, ad infirmitatem nostram referantur, quam gestavit. Primo petit ex omnibus tribulationibus liberari. 1

Psalms 7:6Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. + 7.6 Conculcet, etc. Ibid. Anima peccatoris de quo, Terra es, et in terram reverteris Gen. 3, cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, Terram manducabis, id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. Gloriam meam. Ibid. Quæ debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: Qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Deducat in pulverem, id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus. Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia. 1

Psalms 54:3intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum + 54.3 In exercitatione, etc. AUG. Omnis malus vivit, vel ut corrigatur, vel ut per eum bonus exerceatur. Conturbatus sum a voce inimici. AUG. In ipsa pugna, dum et inimicos vult diligere, et abundante militia incipit odisse, et ita incipit in fluctibus mergi. HIER. Conturbatus. Vel, conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et dæmonium habentem dicebant. 1

Psalms 142:6Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. + 142.6 Memor fui. AUG. Hoc dicunt membra, etc., usque ad sed non esse cœpisti. Meditatus sum. Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est. In factis manuum. Ac si dicat: Quæsivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem: creatura tua facta est mihi spectaculum. Memor fui dierum. CAS. Recolens iste quod fecit cœlum et terram, et quod benefecit antiquis, obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quæ Deus fecit se consolatur. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 143:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 143:2Psalmorum 143Psalmorum 143:4 →