Psalmorum 143:5
Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt. + 143.5 Domine, inclina. AUG. Humilis David ex persona Ecclesiæ, plenus gratia præsumens de Deo, pugnans hic invocat adjutorium Dei. Quasi, in lucta sumus, sed ne deficiamus. Domine, inclina. CAS. Domine. Idem aperit, etc., usque ad et forma Dei formam servi suscepit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I remember the days of old; I meditate on all thy works; I muse on the work of thy hands.
In Context
6Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. 1
Cross References
Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.
1 Samuel 17:45Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti
Psalms 77:5Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: + 77.5 Et suscitavit, etc. AUG. Hoc testimonium. Initium, unde supra: Loquar propositiones ab initio. Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, finis legis ad justitiam omni credenti Rom. 10., qui dat spiritum, unde: Charitas, quæ pellit timorem I Joan. 4.. Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet. CASS., REM. Suscitavit quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum. Testimonium in Jacob, hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judæos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. Filiis suis. Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiæ. 1
Psalms 77:10Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. 1
Isaiah 63:7[Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. + 63.7 Miserationum. HIER. Propheta in persona Judaici populi pœnitentis et misericordiam Domini recognoscentis.