Psalmorum 143:8
quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 13:12Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit?
Psalms 5:8Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. + 5.8 Ego autem. AUG. Tertio, dicit se futuram domum Dei, et nunc proximare in timore ante consummationem, quæ expellit timorem. Introibo. CASS. Per hoc introibo, quia adorabo. Ibid. Petit contra ea quæ æmula ingerit: unde ipsa peribit. 1
Psalms 25:4Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. + 25.4 Non sedi. CASS. Complacui in veritate, quia non sedi. Odivi, quod est vitare mala. Et lavabo, quod est agere recta. Vani. CASS. Vani qui de caducis rebus laborant; impii hæretici, qui Scripturas pervertunt: illi superflua quærunt, hi venenosa. 1
Psalms 32:8Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. + 32.8 Timeat omnis terra. ID. Ecclesia de mari, etc., usque ad sed Dominum timeat terra. Timeat, imo commoveantur manu misericordiæ a similitudine dormientis. Ab eo, quia ipse creavit: et ideo utiliter administrat, quia et a diabolo aliquid commovetur, sed quod a Deo utiliter, ideo ab eo. Commoveantur. AUG. Non terroribus hominum, etc., usque ad potestatem non nisi a Deo. 1
Psalms 46:5Elegit nobis hæreditatem suam; speciem Jacob quam dilexit. + 46.5 Elegit nobis, etc. Vel in persona Apostolorum, elegit nobis dare hæreditatem suam, multorum populorum, ut colamus eam, gladio prædicationis corda eorum ferientes, et malitiam destruentes. Hæreditatem. AUG. Cœlestis hæreditas, pulchritudo est Christiani populi, in qua speciosus erit fulgens ut sol, qui nunc est abjectus. Speciem Jacob quam, etc. Id est, similes Jacob vel signatos per Jacob, qui terrena dant pro cœlestibus, ut Jacob fecit, quod fuit gratia Dei, quia eum dilexit, Esau reprobato. 1