Psalmorum 144:10
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. + 144.10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua. AUG. Laudent sicut ea quæ non habent sensum laudandi, qui sunt materia laudis: quia dum inquiris, invenis magnam vim in eis, quæ a Deo. Et sancti tui. CAS. Omne quod est confitetur vel per se, vel per rationales creaturas. Vel sancti, id est, angeli et homines. Hoc de sanctitate: ipsa est enim sanctitas Dei, ut ei sancti debeant confiteri. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
It is he that giveth salvation unto kings: who delivereth David his servant from the hurtful sword.
In Context
Cross References
2 Samuel 5:19Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.
2 Samuel 21:16Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
Psalms 140:8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. + 140.8 Secus infernum. ID. Secus infernum dicit, non, in inferno: quia etsi communi sorte moriuntur, non tamen descendunt in infernum ut mali, sed vita æterna datur illis. Quia ad te, Domine. CASS. Dicta fragilitate hominis, ad divina remedia confugit. Ne auferas a bonis tuis, sed spes mea semper sit in te: et oculi mei semper ad te intendant. Non enim petit iste contra hoc quod sancti volunt, scilicet de sæculo eripi et esse cum Christo. 1
Jeremiah 27:6Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi: + 27.6 In manu Nabuchodonosor. ID. Quantæ infelicitatis est Isræl, cujus comparatione Nabuchodonosor servus Dei appellatur? Insuper et. Omne genus animalium; cum homine enim omnia traduntur, quæ ipsi subjiciuntur; vel feras gentes, ut illi serviant qui servire non noverant.