Psalmorum 144:12
ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui. + 144.12 Ut notam. ID. De virtute terribilium hoc sumitur, etc., usque ad cui magnifico nil comparatur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 42:15Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra: deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum.
Psalms 127:4Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. + 127.4 Qui oderunt Sion. ID. Quam non tantum manifesti persecutores, sed etiam qui ficte intrant, oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam. Fiant sicut fenum tectorum. CASS. Feno tectorum mali comparantur, etc., usque ad sed in neutro fructus est malis. GREG. Ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, etc., usque ad quasi viriditatis speciem amittit, etc. 1
Proverbs 31:10[Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. + 31.10 Mulierem fortem. Hucusque verba Lamuelis regis, etc., usque ad virtutes describantur ac præmia. Mulierem fortem quis inveniet. Mulier fortis sancta Ecclesia, etc., usque ad per mundum prædicare donavit, addidit:
Isaiah 3:16[Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant; + 3.16 Pro eo quod elevatæ. Hoc ad uxores Scribarum et Pharisæorum præcipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato, dicit Dominus: Pro eo, etc.
Lamentations 4:2Beth Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !
1 Peter 3:3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: + 3.3 Quarum non sit. Ordo verborum est iste: quarum cultus non sit capillatura, aut aurum circumdans, aut non sit cultus vestimentorum indumenti, id est, non sint festiva vestimenta quibus induantur. Sed sit vobis ornatus homo cordis interior soli Deo notus, incorruptibilitate spiritus: spiritus dico quieti ab impugnatione vitiorum et modesti, ne superbiat, qui talis spiritus, etsi hominibus non patet, tamen in conspectu Dei est dives.