Psalmorum 144:2
Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. + 144.2 Per singulos dies, etc. ID. Qui hic per singulos dies, in æterno die merebitur laudare continua exsultatione. AUG. Bene dicit nunc per singulos dies, ut, cum venerit unus sine fine dies, eat ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. In sæculum et in sæculum sæculi. CAS. De qua laude alibi: In sæcula sæculorum laudabunt Psal. 38., quia semper amabunt quem semper videbunt, qua visione nihil delectabilius. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 22:40Accinxisti me fortitudine ad prælium: incurvasti resistentes mihi subtus me.
Psalms 84:9Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. + 84.9 Audiam quid loquatur in me Dominus. CASS. Unde scit et per quem fiat, et quid præstet ipse veniens. Pacem. AUG. Christum. Pacem ad Deum et proximum, et per Christum. 1
Psalms 110:3Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. + 110.3 Confessio et magnificentia opus ejus. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quæ juste datur. 1
Jeremiah 16:19Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. + 16.19 Ad te gentes venient, etc. ID. Postquam ejectus est Isræl, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem. Ab extremis. Primi terræ sunt sapientes sæculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, stulta mundi elegit Deus, ut fortia quæque confundat. Venient gentes, id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti.