The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 144 › Psalmorum 144:3

Psalmorum 144:3

Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. + 144.3 Nimis. CAS. Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene: et ideo nunquam cesses a laudibus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

LORD, what is man, that thou takest knowledge of him! or the son of man, that thou makest account of him!

In Context

2Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. + 144.2 Per singulos dies, etc. ID. Qui hic per singulos dies, in æterno die merebitur laudare continua exsultatione. AUG. Bene dicit nunc per singulos dies, ut, cum venerit unus sine fine dies, eat ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. In sæculum et in sæculum sæculi. CAS. De qua laude alibi: In sæcula sæculorum laudabunt Psal. 38., quia semper amabunt quem semper videbunt, qua visione nihil delectabilius. 1

4Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. + 144.4 Generatio et generatio. CAS. Secundo, omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. Opera tua. AUG. Si in magnitudine deficimus, vel de operibus laudemus operantem, de conditis conditorem, de creaturis creatorem. CAS. Novem sunt opera: potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus, terribilium magnitudo, memoria, justitia, quæ post explicabuntur: ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. Et potentiam tuam. AUG. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient. Sed quidam eloquentes creaturam laudant, creatoris obliti. Sancti vero laudatores, si opera amant, et laudant magis operatorem: et propter hæc illum amant. Si in rebus factis sentitur aliqua species, utilitas, virtus, et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas, et te qui es Dei opus. Et occurrit illud: Non te laudet os tuum, ne arrogans videaris Prov. 27.. Sed non est arrogantia, quia Deum in te, non te laudas. 1

Read all of Psalmorum 144

Cross References

Job 15:14Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? + 15.14 Quid est homo? Eo ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est. Et ut justus appareat natus, etc. Quomodo enim justus appareat, qui de illa natus est, quæ injustitiæ propinatrix exstitit? prima quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso.

Psalms 8:5Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? + 8.5 Quid est homo. Ibid. Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam Deitatis. Per hominem, peccatores; per filium hominis, spirituales. Ibid. Homo, quilibet vilis, cujus memor Deus miserendo, Filius hominis, Christus homo: quoniam per eum tu visitas eum, cum Verbum caro factum est, in quo medicus venit ad infirmos. Aut filius. AUG. Disjunctio innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis filius hominis homo, sed non e converso ut Adam. Homo ergo omnis, qui portat imaginem terreni: Filius hominis, qui cœlestis, et merito novus homo, filius hominis: quia novus ex veteri quadam mutatione fit. AUG. Cur relictis altioribus hæc ima dicit? Sed oves, etc., usque ad qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt. 1

Isaiah 2:22Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.] + 2.22 Quiescite ergo. Quia hæc evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne sæviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines. Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam Altissimus Psal. CXII, 89.. Hebræum tamen excelsum significat, non excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 144:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 144:2Psalmorum 144Psalmorum 144:4 →