Psalmorum 144:6
Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. + 144.6 Et virtutem. Si non minaretur, nulla esset correctio; si vero non blandiretur, nulla esset exhortatio. Est itaque amabilis et terribilis. Dicent ergo virtutem disciplinantis et punientis, si prædicant regnum æternum, non tacent ignem æternum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Cast forth lightning, and scatter them: shoot out thine arrows, and destroy them.
In Context
5Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt. 1
Cross References
Deuteronomy 32:23Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
2 Samuel 22:12Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
Psalms 18:13Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; + 18.13 Delicta quis. Ibid. Tertio petit se a vitiis purgari, ut sit dignus Psalmista, qui hæc referat sacramenta. Menti videnti suavis est veritas, dulcia judicia; non videnti quæ suavitas? sed quare non videtur? propter delicta: nec mirum: Delicta enim quis intelligit? CASS. Delicta: omnia, quædam enim nota sunt. Mea inquinant, aliena affligunt, et jam parce, repelle suasorem. Ab occultis. Omnia peccata duobus includit, etc., usque ad quo homo seductus est; et consentiendo fecit suum. AUG. Non est majus delictum quam apostatare a Deo, quod est initium superbiæ: superbia vero est initium et causa omnis peccati. 1
Psalms 21:12ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. + 21.12 Ne discesseris a me, qui jam cœpisti. Tu extraxisti: non vir, ne dubitetur virginis partus, virtute Dei factum est. Spes mea ab uberibus: vera humanitas et magna perfectio; ab uberibus enim facit, quod vix maturus. In te projectus sum, non in peccata hominis. Alii in Adam projiciuntur, ex quo rei. De ventre matris meæ, Deus meus. CASS. Nec conceptio sine Deo, nec in peccato, ut homo; unde Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te. 1
Psalms 64:8qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes, + 64.8 Qui conturbas profundum maris. Ecce qui per illos paratos fecit, conturbans ad pœnitentiam. Profundum maris, non superficiem, sed corda profundius mersa, vel corda principum. Hæc conturbata sunt, cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire. Sonum. AUG. Sonantes contradictione, fluctuantes persecutione, etc., usque ad dum istos plus diis suis valere cernunt. 1