Psalmorum 144:7
Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt. + 144.7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt. AUG. Ipse per abundantem suavitatem suam prius memor nostri est, nos vocando, gratia sua nos præveniendo, inde nos ejus. Eructabunt dicit, non manducabunt. AUG. Manducat qui discit, eructat qui docet: hoc tamen eructat quod manducat. Hæc memoria, quia valde dulcis manducanda est et eructanda. Sic ergo manduca ut eructes. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 22:17Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.
Psalms 69:1In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. + 69.1 In rememoratione. CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere. 1
Psalms 93:3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 1
Psalms 144:11Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: + 144.11 Gloriam regni. ID. De mirabilibus ergo sumitur. Quasi: Quam mirabilis enim qui fecit cœlum et terram, et diversis bonis implevit. 1