Psalmorum 144:8
Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. + 144.8 Miserator et misericors. CAS. Tertio latius explicat quæ secundo breviter proposuit. Quasi: Merito in his laudabunt, quia miserator, etc. Partes laudis ponuntur hic, quæ superius, sed non singulæ possunt explicari: quis enim opera vel potentiam ejus plene explicaret? AUG. Miserator et misericors. Quibus eam veniam dedit. Patiens. His quibus nondum dedit, sed exspectat ut det. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Whose mouth speaketh vanity, and their right hand is a right hand of falsehood.
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:40Levabo ad cælum manum meam, et dicam: Vivo ego in æternum. + 32.40 Levabo. Alia editio: Tollam in cœlum manum meam, et jurabo pre dexteram meam, et dicam: Vivo ego in æternum. In cœlum manum Dei levare, vel attollere, est potentiam æternitatis suæ super omnia excellentem ostendere. Jurare per dexteram, id est per Filium, qui est dextera Patris, est promissa ipsius in conspectu hominum confirmare et æternitatem suam credentibus sibi per Evangelium revelare, quia potestas ejus, potestas æterna Dan. 7..
Psalms 12:2quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? + 12.2 Quandiu. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna. 1
Psalms 58:3Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. 1
Psalms 106:26Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. 1
Isaiah 44:20Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
Matthew 5:30Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. + 5.30 Dextera manus tua. Prospera operatio, vel aliquis adjutor strenuus intra vitæ negotia: qui si scandalum est in lege Dei, melius est illo præciso salvari, quam cum illo damnari. Abscinde eam, etc. Si quis hoc prædicat de membris, affectu pietatis non debet audiri. Sed ut improbitas morum et pravitas actionum inde resecetur, ut quidquid in oculo mentis de via justitiæ et morum probitate nos subvertit, et quidquid contra operationem virtutum extra pulsat, procul pellatur. In gehennam. Nomen gehennæ in veteribus non invenitur: sed prius a Domino ponitur. Cujus nominis occasio est. Idolum Baal fuit juxta Jerusalem ad radicem montis Moria ubi Silœ fuit. Hæc vallis irrigua fuit et nemorosa et plena deliciis, et locus in ea idolis consecratus: populus autem Isræl adeo insanivit, ut relicto templo ibi immolarent, et filios suos incenderent dæmoniis. Et dicebatur locus iste Gehennon, id est, vallis Ennon. Comminatur autem Deus se impleturum locum illum cadaveribus, ut vocetur polyandrum, id est, tumulus mortuorum: hujus ergo loci nomine futura supplicia designantur.