Psalmorum 145:2
[Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, + 145.2 Lauda, anima mea, Dominum. Sed quæritur, a quo, cui hoc consulitur? Si dicitur caro consulere animæ, non videtur hoc esse verum, cum a meliori et a digniori soleat inferiori dari consilium: caro autem inferior est anima. Anima enim, licet vituperata quia peccatrix, tamen melior dicitur per naturam corpore laudato in suo genere, quia spiritualis natura præstat corpore, quam movet, regit, sensificat, capit: et ipsa infinita, vicina est substantiæ Dei. Sic aurum, vituperatum quia sordidum, præest plumbo in puritate laudato: sic et malus homo optimo equo. Non datur ergo consilium animæ a carne, quamvis domita valde et pacata: quæ tamen mortua est propter peccatum. Nec etiam caro mortalis immortali consulit animæ, quia semper infra animam est; sed superior pars animæ, scilicet mens, quæ cogitat sapientiam divinam, illi inhærens et in illam suspirans, videt quasdam sui partes perturbari motibus sæculi, cupiditate terrenorum ad exteriora rapi: unde ad interiora et superiora revocat eam. Se ergo secundum sensualitatem exhortans dicit: Lauda, anima mea, Dominum. Quid enim tibi placet in hoc sæculo? Divisa per tot sæcularium rerum amores, collige te ad auctorem: hic tibi pax et securitas. Deinde respondet anima menti, quasi hic prægravata non valens desistere, ut dignum est. Laudabo in vita. Hic in morte laudabo tenuiter, quia corpus aggravat animam, et terrena inhabitatio sensum deprimit multa cogitantem Sap. 9.; hic spes pascit, vita in futuro. In vita mea. CAS. Cum ei perfecte inhæsero, a quo separari, ut modo fit, mors est: sed spes consolatur, in qua quodammodo vivens laudat. Quandiu. Non quod aliquando non sit, quia in æternum erit, et ideo vere diu. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Every day will I bless thee; and I will praise thy name for ever and ever.
In Context
Cross References
Psalms 71:6Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. 1
Psalms 96:2Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus. + 96.2 Nubes et caligo. Impiis, qui cæci sunt, nubilosus et caliginosus, quibus nulla claritate splendet; sed bonis, Justitia et judicium. Qui correcti sunt sedes ejus. Ante adventum ejus ignis præcedet, quia impii pro prædicatione prophetarum ira succensi, de nece eorum tractaverunt, et ad indignationem inflammati in circuitu, quia multi, cum pauci essent prædicatores. 1
Psalms 146:2Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit: + 146.2 Ædificans Jerusalem Dominus. AUG. Vel, accepit Jerusalem generalem Ecclesiam, etc., usque ad quem Pater misit ad captivitatem nostram redimendam pretio sanguinis. 1