Psalmorum 145:3
in filiis hominum, in quibus non est salus. + 145.3 Nolite confidere, etc. CAS. Secunda pars. Dato consilio et affirmato, ubi plene laudare poterit, quasi longe remotos, et interim dum mala sunt quibus turbatur anima, monet non sperare in homine, sed in Deo. AUG. Vel quasi in fine sæculi mente positus: cito finienda docet non amare pro æternis; quasi et meo exemplo, nolite confidere, etc. In filiis hominum. ID. In uno filio hominis est salus, et in ipso sperate. Non quia filius hominis est, sed quia Filius Dei est. Non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Great is the LORD, and greatly to be praised; and his greatness is unsearchable.
In Context
Cross References
1 Chronicles 16:25Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
Job 9:10Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. + 9.10 Qui facit mihi. Melius explet, qui se non posse explere fatetur, et facundius loquitur qui obstupescendo tacet. Magna virtute. Et incomprehensibilia ratione. Et mirabilia quorum non multiplicitate. Sed quid miremur quæ extra nos sunt, cum et hoc quod erga nos agitur, ignoramus? Si venerit ad me.
Job 26:14Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?] + 26.14 Et ecce hæc ex parte dicta sunt viarum. Ibid. Viarum nomine, etc., usque ad velut tenuis gutta superni liquoris ad nos emanat. Et cum vix parvam. Ac si dicat: Si humilitatis illius admiranda vix ferimus, terribilem adventum majestatis ejus qua virtute tolerabimus?
Job 37:23Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.
Psalms 96:4Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra. + 96.4 Illuxerunt fulgura. ID. Nubes viluerunt forma humana, sed fulgor mirandus in verbis vel factis eorum apparuit, et inde mota est terra. 1
Psalms 147:5Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit. + 147.5 Qui dat nivem, etc. AUG. Terræ. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos dum vocat ad pœnitentiam, nebulam sicut cinerem spargit. ID. Nebulam sicut cinerem spargit, etc. Cinis ad pœnitentiam pertinet, etc., usque ad et qui prædestinavit et ad pœnitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quædam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. Crystallum suam, etc. Id est obstinatos, qui non facile ut nix solvuntur. 1