The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 145 › Psalmorum 145:5

Psalmorum 145:5

Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: + 145.5 Beatus cujus Deus Jacob. CAS. Tertia pars, ubi docet totam spem in Omnipotenti ponendam, quem ex factis describit ut gentilitas tam frequenter convicta quiescat. AUG. Remotis noxiis, docet quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. Adjutor ejus spes ejus. CAS. Ipsius Jacob sic fuit adjutor, etc., usque ad id est, hujus veri Jacob, sicut illius. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I will speak of the glorious honour of thy majesty, and of thy wondrous works.

In Context

4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. + 145.4 Exibit spiritus ejus, etc. CAS. Prius mundat corda prohibendo a noxiis, ut post salutaria intendat monendo salubria. 1

6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. + 145.6 Qui fecit cœlum et terram. ID. Quia et cultoribus dæmonum spes est in deo suo, determinat in quo debet esse spes, id est in Christo, et hoc usque in finem psalmi ostendit, describendo eum per omnia. Omnia quæ in eis sunt. Ne quem alium putes creatorem, vel minutissimarum rerum existere creatorem. 1

Read all of Psalmorum 145

Cross References

Genesis 24:63et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. + 24.63 Et egressus fuerat, etc. HIER. Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebræo legitur: Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum, inclinata jam vespera; ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse. GREG. ubi supra. Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est. Unde Habac. 3: Egressus es in salutem populi tui. Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis præbens, exercitium longanimitatis, passionis, et patientiæ exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. 21: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Inclinata, etc. Quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit; unde psal. CXL: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

1 Chronicles 16:9Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.

Psalms 66:3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 1

Psalms 96:3Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. + 96.3 Ignis ante ipsum præcedet, etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem. 1

Psalms 105:2Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus? + 105.2 Quis loquetur. CASS. Iste, qui misericordiam petit, impletur consideratione divinorum operum, et admirans ait: Quis loquetur? 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 145:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 145:4Psalmorum 145Psalmorum 145:6 →