The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 145 › Psalmorum 145:6

Psalmorum 145:6

qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. + 145.6 Qui fecit cœlum et terram. ID. Quia et cultoribus dæmonum spes est in deo suo, determinat in quo debet esse spes, id est in Christo, et hoc usque in finem psalmi ostendit, describendo eum per omnia. Omnia quæ in eis sunt. Ne quem alium putes creatorem, vel minutissimarum rerum existere creatorem. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And men shall speak of the might of thy terrible acts: and I will declare thy greatness.

In Context

5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: + 145.5 Beatus cujus Deus Jacob. CAS. Tertia pars, ubi docet totam spem in Omnipotenti ponendam, quem ex factis describit ut gentilitas tam frequenter convicta quiescat. AUG. Remotis noxiis, docet quod salutis est, scilicet in quo sperandum sit. Adjutor ejus spes ejus. CAS. Ipsius Jacob sic fuit adjutor, etc., usque ad id est, hujus veri Jacob, sicut illius. 1

7Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; + 145.7 Qui custodit veritatem in sæculum. CAS. Christus, qui est veritas, omnis homo mendax. Facit judicium. Hæc duo ad justitiam pertinent. Christus judex vindicat patientes propter nomen suum, et dat escam diligentibus se. Injuriam patientibus. AUG. Non omnis molestia est injuria. Quod jure pateris non est injuria, ut quod patitur latro et scelerati alii. Aliud ergo est pati injuriam, aliud supplicium. Supplicium enim jure quis patitur, injuria autem juri contraria est. 1

Read all of Psalmorum 145

Cross References

Deuteronomy 32:3Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro.] + 32.3 Nomen. Demonstrat quæ sit pluvia. Nomen enim Domini invocare, est Evangelium prædicare: quod qui audit et facit, fructum vitæ possidebit. Dei. Unde: Perfecti sunt cœli, et terra, et omnis ornatus eorum: complevitque Deus die septimo opus suum Gen. 2., quod est redemptio humani generis, quam ostendit nobis quando, perficiens spirituale sabbatum, in sepulcro requievit.

Joshua 9:9Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto,

Ezra 1:2Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa. + 1.2 Et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum, etc. BEDA ubi supra. Domus vel templum Dei in Scripturis sanctis, etc., usque ad et pariter in futuro dedicationis illius solemnia exspectent.

Psalms 66:3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 1

Psalms 98:2Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. + 98.2 Dominus in Sion. ID. Si non intelligis quid est super Cherubim, hoc vide, quia in Sion magnus. Sion est anima quæ Deum speculatur. In Sion magnus. CASS. Quis Dominus, exponit: In Sion natus. Magnus, ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judæorum, et super populos gentium. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 145:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 145:5Psalmorum 145Psalmorum 145:7 →