Psalmorum 145:7
Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; + 145.7 Qui custodit veritatem in sæculum. CAS. Christus, qui est veritas, omnis homo mendax. Facit judicium. Hæc duo ad justitiam pertinent. Christus judex vindicat patientes propter nomen suum, et dat escam diligentibus se. Injuriam patientibus. AUG. Non omnis molestia est injuria. Quod jure pateris non est injuria, ut quod patitur latro et scelerati alii. Aliud ergo est pati injuriam, aliud supplicium. Supplicium enim jure quis patitur, injuria autem juri contraria est. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They shall abundantly utter the memory of thy great goodness, and shall sing of thy righteousness.
In Context
Cross References
Psalms 36:10Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quæres locum ejus, et non invenies. + 36.10 Et adhuc pusillum, etc. AUG. Post istam vitam parvam, etc., usque ad nec vermem conscientiæ corrodentis sentiebat. 1
Psalms 71:15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei. + 71.15 Et vivet, et dabitur ei de auro, etc. CAS. De honorificentia regis. Arabiæ. AUG. Per Arabiam, gentes; per aurum, sapientiam, quæ excellit inter doctrinas. De ipso semper. ID. Multiplicando, vel consequendo, vel de ejus institutione, quia ipse orare docuit. 1
Psalms 72:1Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! + 72.1 Quam bonus. CAS. Monet ut non pro temporalibus, sed æternis Deum laudemus. 1
Isaiah 45:24Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Jeremiah 23:6In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.
2 Corinthians 9:11ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo. + 9.11 Quæ operatur. Id est, ipsa largitio est causa quare gratiæ agantur Deo, cujus largitionis nos sumus ministri.