The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 145 › Psalmorum 145:8

Psalmorum 145:8

Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. + 145.8 Dominus solvit compeditos. CAS. Hoc ad abundantiam suavitatis. Dominus erigit elisos. Quos diabolus elidit, Dominus erigit. Diligi justos. CAS. Quos locat in æterna beatitudine. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD is gracious, and full of compassion; slow to anger, and of great mercy.

In Context

7Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; + 145.7 Qui custodit veritatem in sæculum. CAS. Christus, qui est veritas, omnis homo mendax. Facit judicium. Hæc duo ad justitiam pertinent. Christus judex vindicat patientes propter nomen suum, et dat escam diligentibus se. Injuriam patientibus. AUG. Non omnis molestia est injuria. Quod jure pateris non est injuria, ut quod patitur latro et scelerati alii. Aliud ergo est pati injuriam, aliud supplicium. Supplicium enim jure quis patitur, injuria autem juri contraria est. 1

9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. + 145.9 Pupillum et viduam suscipiet. AUG. Omnis Ecclesia gentium adventitia est ad patres, non carne, sed imitando, filia. Pupilli sunt omnes in peregrinatione, quibus est absens pater; et omnis fidelis anima est vidua sponso absente: unde et magis patrem et sponsum desiderant, et hos protegit Deus non visus, sed desideratus. 1

Read all of Psalmorum 145

Cross References

Numbers 14:18Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.

Psalms 103:8Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. + 103.8 Ascendunt. AUG. Mali, ut montes, etc., usque ad ut liceat Ecclesiæ libere prædicare CASS. Superbos permittit Deus, etc., usque ad ut jam mundum non occupent. 1

Daniel 9:9Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te,

Micah 7:18Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.

Ephesians 1:6in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. + 1.6 In laudem gloriæ gratiæ suæ, etc. Quasi dicat: Gloria gratiarum est æterna adoptio. In qua gratificavit. Effectus primæ præordinationis ad justitiam. In dilecto Filio. Diligens Deus Pater unigenitum suum, illis quos diligit, et quibus vult, Filius divina largitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 145:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 145:7Psalmorum 145Psalmorum 145:9 →