The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 145 › Psalmorum 145:9

Psalmorum 145:9

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. + 145.9 Pupillum et viduam suscipiet. AUG. Omnis Ecclesia gentium adventitia est ad patres, non carne, sed imitando, filia. Pupilli sunt omnes in peregrinatione, quibus est absens pater; et omnis fidelis anima est vidua sponso absente: unde et magis patrem et sponsum desiderant, et hos protegit Deus non visus, sed desideratus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD is good to all: and his tender mercies are over all his works.

In Context

8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. + 145.8 Dominus solvit compeditos. CAS. Hoc ad abundantiam suavitatis. Dominus erigit elisos. Quos diabolus elidit, Dominus erigit. Diligi justos. CAS. Quos locat in æterna beatitudine. 1

10Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.] + 145.10 Regnabit Dominus in sæcula. CAS. Hoc est de magnificentia. Regnabit in nobis, cum corda nostra erunt in eo firma, quod non modo.

Read all of Psalmorum 145

Cross References

Psalms 25:8Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. + 25.8 Domine. CASS. Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei. Dilexi decorem. CASS. Hæc ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam. 1

Psalms 65:9qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. + 65.9 Qui posuit animam. Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat prædicari. 1

Psalms 100:5Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. + 100.5 Superbo. AUG. Et Jesus convivatus, etc., usque ad unde: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 8.. 1

Jonah 4:11et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa?

Matthew 5:45ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injustos. + 5.45 Filii. Non degeneres. Quasi diceret: Accepta potestate operibus agite ut sitis filii renascendo per charitatem. Patris. Jam dicitur pater. Videte ut sitis filii renati ex Deo qui est charitas. Qui solem. Hunc visibilem. Nam inquiunt in libro Salomonis, Sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et de pluvia doctrinæ propheta dicit: Super unam civitatem pluit, et non super alteram. Solem suum Amos. 4., etc. Quasi dicat: Quem fecit, cujus proprie sunt omnia quæ de nihilo creavit. Quid ergo nos faciemus de his quæ de munere ejus accepimus?

Acts 17:25nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 145:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 145:8Psalmorum 145Psalmorum 145:10 →