bible.software › Psalmorum › Psalmorum 146 › Psalmorum 146:11
Psalmorum 146:11
Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.] + 146.11 Super timentes, etc. AUG. Timori spem conjunxit, quia non valet timor sine spe veniæ: Judas enim timens, sed desperans, laqueo se suspendit. Qui ergo timet Deum, speret et in eo. Placabis autem si speres in misericordia ejus, atque de cætero ita peccare caveas, ut de præteritis depreceris ut tibi dimittantur.
Vulgata (Latina)
In Context
10Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. + 146.10 In tibiis viri. In composito habitu præsumptuosi et audacis. Per virum enim audacem præsumptorem notat. In tibiis notatur incessus incompositus, in tibiis viri. Vel, secundum aliam litteram, in tabernaculis viri, id est in conventiculis hæreticorum, beneplacitum erit ei. Nota quod non ait in tabernaculis Dei, sed viri, per hoc designans audaciam hæreticorum. 1
Read all of Psalmorum 146
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 146:11