Psalmorum 146:3
qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; + 146.3 Et alligat. A similitudine medici, etc., usque ad et Dominus alligat contritiones. HIER. Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Jerusalem in Jericho Luc. 10., quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus. Cæterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas Isa. 1, secundum 70.. Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus; quæ tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Put not your trust in princes, nor in the son of man, in whom there is no help.
In Context
Cross References
2 Chronicles 16:7In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua.
Psalms 62:9Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. 1
Psalms 118:8Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. 1
Isaiah 2:22Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.] + 2.22 Quiescite ergo. Quia hæc evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne sæviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines. Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam Altissimus Psal. CXII, 89.. Hebræum tamen excelsum significat, non excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.
Isaiah 31:3Ægyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
Jeremiah 17:5[Hæc dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. + 17.5 Maledictus homo. ID. Maledictus ergo Paulus Samosetanus et Photinus qui quamvis sanctum, etc., usque ad ut fieret utrumque unum, et non adoremus creaturam, sed Creatorem.