The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 146 › Psalmorum 146:4

Psalmorum 146:4

qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. + 146.4 Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. CAS. Non aliena ut astrologi qui Jovem et Venerem nominant. Vel, typice, de sanctis, quia cuique proprium donum dat; vel, omnes sunt in familiaritate, a similitudine Domini, qui famulorum suorum nomina novit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

His breath goeth forth, he returneth to his earth; in that very day his thoughts perish.

In Context

3qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; + 146.3 Et alligat. A similitudine medici, etc., usque ad et Dominus alligat contritiones. HIER. Qualiter Samaritanus ille qui descendebat a Jerusalem in Jericho Luc. 10., quando vidit vulneratum jacentem in itinere, colligavit vulnera ejus. Cæterum de his qui non obtriverunt cor, dicitur per Isaiam: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas Isa. 1, secundum 70.. Alligamenta Dei sunt temporalia sacramenta, quibus interim consolationem habemus; quæ tunc detrahentur cum erit perfecta sanitas. 1

5Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. + 146.5 Sapientiæ ejus, etc., AUG. Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, humilians autem peccat. 1

Read all of Psalmorum 146

Cross References

Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.

Job 14:10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? + 14.10 Homo vero cum mortuus fuerit. Ibid. Ipsa autem amissione justitiæ homo moritur, veste innocentiæ in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: ubi ergo est, qui in ejus amore non est, ubi verum esse est?

Job 17:1[Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum. + 17.1 Spiritus meus attenuabitur. GREG. Attenuatur spiritus electorum timore judicis, et si quas in se carnales cogitationes inveniunt, pœnitentiæ ardore consumunt. Spiritus autem iniquorum per tumorem elationis crassescit. Et solum mihi superest sepulcrum. Pene mortuum se considerat, quia moriturum se minime ignorat unde sequitur:

Job 27:3Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,

Psalms 90:3Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. + 90.3 De laqueo. ID. Tentatio, vel per facta, quæ hic dicitur laqueus; vel per verba quæ hic, a verbo aspero; quasi, etsi leve videatur, grave tamen est verbo tentari. Laqueus, versutiæ spiritualium, vel carnalium inimicorum; verbum asperum, omne dictum, quod movet a regulis divinis. AUG. De laqueo venantium, dæmonum, qui non in via Christo, sed circa, ad dexteram vel sinistram, tendunt laqueos. In quos et per verbum asperum cadunt aliqui, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum, ut cessent a via Dei. 1

Ecclesiastes 9:6Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 146:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 146:3Psalmorum 146Psalmorum 146:5 →