Psalmorum 146:6
Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram. + 146.6 Humilians autem peccatores. AUG. Qui enim reprehendunt intelligibilia, ideo sentiunt terrena, de Deo incorporeo corporaliter cogitantes. Hæc facit his qui volunt irridere legem antequam noscant. Quia ergo magnum est proficere ad intelligibilia et spiritualia, simus mansueti, pulsemus et faciamus quod sequitur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Which made heaven, and earth, the sea, and all that therein is: which keepeth truth for ever:
In Context
Cross References
Exodus 20:11Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
Job 38:8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
Psalms 89:2Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. + 89.2 Priusquam montes. Ne autem videretur non fuisse, antequam esset nobis refugium; adjungit priusquam. Montes, terra. AUG. Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est, ut montium nomine celsitudo angelorum; et terræ nomine humilitas hominum: ideoque non incongrue verba sic distinxit, ut diceret montes, id est angelos, fieri, et terram, id est homines, formari. Fierent aut formaretur. Formari, vel fingi, solet dici secundum corpora: fieri de nihilo. A sæculo. Aptius diceret, etc., usque ad hic autem ponitur sæculum pro æterno. A sæculo. Ecce quæ æternitas nobis refugium, etc., usque ad Ne avertas, quoniam mille anni. Tu es. Optime ait, quia immutabilis. Non dicit eris, vel fuisti, cum immutabilis essentia Dei non noverit præteritum, vel futurum; unde dictum est: Ego sum qui sum. Et, Qui est misit me ad vos? Et: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 1
Psalms 95:5Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. + 95.5 Cœlos fecit. ID. Apostolos et angelos, unde si cœlos fecit et angelos, tunc et apostolos, qui dæmonibus imperant. 1
Psalms 100:5Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. + 100.5 Superbo. AUG. Et Jesus convivatus, etc., usque ad unde: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 8.. 1
Psalms 117:2Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 117.2 Dicat nunc. ID. Ut ego vos, ita vos invicem monete; vel, dicat, id est, confiteatur. Quoniam in sæculum. Ecce quatuor versus unifines. 1