Psalmorum 146:8
Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum; + 146.8 Qui operit cœlum. CAS. Memorat opera per quæ potestas ostenditur. Ad hoc enim quædam obscura in Scripturis voluit esse, ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginem lætitiæ spiritualis. Servituti hominum. Prædicatoribus, qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: Nos autem servos vestros per Jesum Christum II Cor. 4.. Hi seminant spiritualia et recipiunt ab excelsis sæculi fenum et herbam, id est temporalia. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:3Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. + 33.3 Dilexit. Unde: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat, etc. Joan. 15.. Omnes. Sine personæ acceptione; unde: Qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi Act. 10.. Omnes sancti. Sanctificati scilicet in nomine ejus qui audierunt: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, etc. Lev. 19.. In manu. Id est potentia, qua proteguntur. Unde: Non rapiet quisquam de manu mea, etc. Joan. 10.. Hi per charitatem sunt unum regnum in manu Domini; unde Isaias: Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui Isa. 62.. Et qui appropinquant, etc. Quasi: Non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per os sanctorum loquitur Christus, per pedes doctrina capitis auditur; unde: Qui vos audit, me audit, etc. Luc. 10. Vel illi appropinquant pedibus ejus ad capiendam doctrinam, qui spirituali desiderio flagrantes, evangelicis et apostolicis Scripturis die noctuque invigilant. Sed quia hæc de Novo Testamento dicta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens: Legem præcepit nobis, etc.
Isaiah 35:5Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt;
Isaiah 42:18Surdi, audite, et cæci, intuemini ad videndum.
Matthew 11:5Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
Luke 18:41dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. + 18.41 Quid tibi, etc. Non ex ignorantia quærit, sed ideo ut rogetur, ut mentem ad orationem excitet. Quod intelligens, cæcus subjungit: Domine, ut videam. Non petit cæcus aurum vel aliquid temporale, sed tantum lumen. Imitemur ergo eum, quem mente et corpore audivimus sanatum; petamus a Domino lucem æternæ visionis, et dicet nobis: Respice, fides tua salvum te fecit.