Psalmorum 146:9
qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. + 146.9 Et pullis corvorum. AUG. Omnia enim, quæ dantur Ecclesiæ a divitibus, fenum sunt. ID. Judæi, qui se solos justos, omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri corvi, nos autem non sic remanemus: tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus. Corvus non invocat, nos vero dimissi invocamus. CAS. Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio ætatis, ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum: sic filii paganorum innocentes, qui invocant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:21Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. + 22.21 Advenam non contristabis. RAB. Dilectionem proximi per misericordiæ compassionem commendat, ne furoris aut avaritiæ stimulo commoti, jus naturæ negligamus. Sed quæ volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quæ nolumus fieri, non faciamus.
Deuteronomy 16:11et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
2 Samuel 17:23Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
Esther 7:10Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.
Job 5:12qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; + 5.12 Qui dissipat cogitationes. IDEM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prævaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.