Psalmorum 147:4
Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus. + 147.4 Qui emittit eloquium suum. Secunda pars subdit quæ munera hic dantur electis, per quæ veritas futuri potest agnosci. Terræ. AUG. Ut in terra cognoscatur. Nisi enim mitteret verbum terræ, qua gravamur et impedimur a reditu, ad adipem frumenti satiantem non levaremur. In terra enim, ubi laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi, scilicet in eremo, non deserit, sed manna qui emittit eloquium, etc. Velociter currit. AUG., CASS. Vel usque in velocitatem, id est, a Deo, ut sit ipsa velocitas quo electius vel expressius dici non potuit. Non ait velox verbum, velox sit velocitate, qua plus vel minus participat: sed ipsa velocitate, qua cætera dicuntur velocia, nihil est velocius. Et item quod velox est, ut equus alicui est, non ubique: velocitas vero ipsa ubique est, non est in parte. Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, ubique esse per seipsum. Hæc est sapientia, quæ attingit a fine usque ad finem fortiter, non tamen motu locali, sed immobilitate. Sed et de sapientiæ spiritu dicitur, actus mobilis, certus, incoinquinatus; hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclausa teneatur. Sed quis ista sufficit cogitare? Est tamen spes ad capiendum verbum, quia prædestinavit nos. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He telleth the number of the stars; he calleth them all by their names.
In Context
Cross References
Psalms 8:3Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. + 8.3 Ex ore infantium. Ibid. Insipientium, quibus Apostolus lac dabat, quos signabant illi, qui Dominum laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio. Ex his perfecit laudem, quia si soli perfecti essent in Ecclesia, non consuleretur humano generi; sicut nunc, cum et minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritualium nutriuntur fide temporalis historiæ. Inimici, sunt omnes, qui dispensationi per Crucifixum factæ, contraria dicunt. Defensores videntur hæretici fidei, philosophi sapientiæ, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. Lactentium, CASS. non ætate, sed ut Petrus, quasi modo geniti I Petr. 2., qui nondum escam, sed lac sumere possunt; et est, non solum a perfectis, sed et ab insipientibus prædicaris. Vel, infantes et lactentes dicit apostolos, qui fuerunt homines simplices et indocti; unde: Stulta mundi elegit Deus ut confundat fortia I Cor. 1.. Perfectior est laus. Vel, ex ore infantium et lactentium, id est, ex verbis puerorum Hebræorum perfecisti laudem, quæ videbatur pueriliter agi propter inimicos, ne videatur humana sapientia, sed divinitus data. Inimicos tuos. Paganos. Inimicum. Judæum, qui inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit: quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, vel inimicus voto. 1
Isaiah 40:26Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. + 40.26 In numero. ID. Illi numerata sunt quæ Abraham numerare non potuit: et serviunt delegato officio, ut sol cursum cœli uno expleat anno, et cætera suo modo. Militiam eorum, etc. Angelos scilicet, unde: Millia millium ministrabant ei Dan. 7.. Inde et Dominus Sabaoth dicitur, id est militiæ, vel exercituum, vel virtutum.