The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 147 › Psalmorum 147:5

Psalmorum 147:5

Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit. + 147.5 Qui dat nivem, etc. AUG. Terræ. Frigescente enim charitate, etc., usque ad et hos dum vocat ad pœnitentiam, nebulam sicut cinerem spargit. ID. Nebulam sicut cinerem spargit, etc. Cinis ad pœnitentiam pertinet, etc., usque ad et qui prædestinavit et ad pœnitentiam vocavit. Ad litteram: Spargit Deus nivem quasi lanam, nebulam ut cinerem, crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim crystallum species quædam in modum vitri, sed candida est: dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos, ut resolvi non possit. Crystallum suam, etc. Id est obstinatos, qui non facile ut nix solvuntur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Great is our Lord, and of great power: his understanding is infinite.

In Context

4Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus. + 147.4 Qui emittit eloquium suum. Secunda pars subdit quæ munera hic dantur electis, per quæ veritas futuri potest agnosci. Terræ. AUG. Ut in terra cognoscatur. Nisi enim mitteret verbum terræ, qua gravamur et impedimur a reditu, ad adipem frumenti satiantem non levaremur. In terra enim, ubi laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi, scilicet in eremo, non deserit, sed manna qui emittit eloquium, etc. Velociter currit. AUG., CASS. Vel usque in velocitatem, id est, a Deo, ut sit ipsa velocitas quo electius vel expressius dici non potuit. Non ait velox verbum, velox sit velocitate, qua plus vel minus participat: sed ipsa velocitate, qua cætera dicuntur velocia, nihil est velocius. Et item quod velox est, ut equus alicui est, non ubique: velocitas vero ipsa ubique est, non est in parte. Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, ubique esse per seipsum. Hæc est sapientia, quæ attingit a fine usque ad finem fortiter, non tamen motu locali, sed immobilitate. Sed et de sapientiæ spiritu dicitur, actus mobilis, certus, incoinquinatus; hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclausa teneatur. Sed quis ista sufficit cogitare? Est tamen spes ad capiendum verbum, quia prædestinavit nos. 1

6Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? + 147.6 Mittit sicut bucellas, etc. Alias, ut frusta panis, ut pascant alios, ut prædicent veritatem, quam impugnant. Omnes, unus panis; singuli, frusta; unde: Multi unus panis sumus in Christo I Cor. 10.. Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus. Hanc autem Deus solvit, et factus est panis, qui veritatem docuit. Sed nisi solvat, Ante faciem ejus Dei quis sustinebit? Alias, subsistet. AUG. Frigus est, qui deserit, non vocat, non infundit gratiam: et quis alius solvet? Nullus. Unde Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Rom. 7. Quasi dicat: Frigesco, nullus solvit, nisi gratia Dei emittat verbum suum. 1

Read all of Psalmorum 147

Cross References

Job 36:5Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:

Psalms 48:1In finem, filiis Core. Psalmus. + 48.1 In finem, psalmus, etc. CASS. Agit Propheta de amatoribus mundi, et Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, ut dejectus in mundo non appretietur elatos. AUG. Qui colunt Deum, etc., usque ad attentos facit ad nova et ad ingentia. 1

Psalms 99:2[Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. + 99.2 Introite in conspectu. Magnum est in conspectu tanti gaudere. Introite. CASS. Secundo intraturis secundum genus confessionis; nec dubitetur, quia misericordia est ei. 1

Isaiah 40:28Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. + 40.28 Creavit. Omnia novit, omnia continet, omnia majestate sua dispensat. Sapientiæ ejus. ID. Ex hoc loco aliud apostoli sumptum videtur: Incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus: quasi diceret: Solus Deus æternus, impassibilis, cætera omnia deficient.

Jeremiah 10:7Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. + 10.7 Tuum est enim. HIER. Quamvis hæretici juxta sapientiam mundi, etc., usque ad Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo I Cor. 1..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 147:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 147:4Psalmorum 147Psalmorum 147:6 →