The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 147 › Psalmorum 147:7

Psalmorum 147:7

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. + 147.7 Emittet verbum suum, et liquefaciet eam. CASS. Verbo namque Dei veniente, nec frigus, nec obscuritas, nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt, et fluenta spiritualis beneficii profundunt aliis unde bibant, juxta illud: Omnes sitientes, venite ad aquas Isa. 55.. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Sing unto the LORD with thanksgiving; sing praise upon the harp unto our God:

In Context

6Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? + 147.6 Mittit sicut bucellas, etc. Alias, ut frusta panis, ut pascant alios, ut prædicent veritatem, quam impugnant. Omnes, unus panis; singuli, frusta; unde: Multi unus panis sumus in Christo I Cor. 10.. Paulus crystallum fuit, durus et nitidus: durus, quia persecutus Ecclesiam; nitidus, quia in lege peritus. Hanc autem Deus solvit, et factus est panis, qui veritatem docuit. Sed nisi solvat, Ante faciem ejus Dei quis sustinebit? Alias, subsistet. AUG. Frigus est, qui deserit, non vocat, non infundit gratiam: et quis alius solvet? Nullus. Unde Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Rom. 7. Quasi dicat: Frigesco, nullus solvit, nisi gratia Dei emittat verbum suum. 1

8Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël. + 147.8 Jacob... Isræl. AUG. Vel idem significatur per Isræl, etc., usque ad quia non fuit missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Judicia sua. ID. Judicium incipit a domo Dei, etc., usque ad tres alios psalmos laudis subjungens, ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat. 1

Read all of Psalmorum 147

Cross References

Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.

Psalms 68:32et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. + 68.32 Et placebit. CAS. Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum. Vitulum novellum. AUG. Pro peccatis offerebatur novellus vitulus, qui significabat novitatem secuturam; quæ defensionem habet in cornibus, munimen pedum in ungulis per quas aspera sæculi calcet; producentem, quia fidelis quotidie virtute Dei augetur. AUG. Vitulus ungulis terram excitat, sic qui non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit, ungulis excitandus est: et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus. 1

Psalms 95:1Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. + 95.1 Psalmus David. CASS. In Veteri Testamento legitur, etc., usque ad non illa actuali agit hic psalmus. Cantate Domino. ID. Præmonuit Judæos in præcedenti psalmo ut, deposita duritia, Christum crederent; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad prælatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient. Canticum novum. AUG. Vetus cantat cupiditas, etc., usque ad quisquis intraverit, foris est. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 147:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 147:6Psalmorum 147Psalmorum 147:8 →