Psalmorum 148:3
Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Praise ye him, sun and moon: praise him, all ye stars of light.
In Context
2Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. 1
4Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, 1
Cross References
Genesis 1:14Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: + 1.14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 2, c. 13, 14 Quia visibili mundo constituendo duo dies sunt attributi, supremæ scilicet et infimæ parti mundi: visibilibus, et mobilibus mundi partibus, quæ intra mundum creantur, tres reliqui deputati sunt, etc., usque ad in inchoationem, seu principatum noctis, quod fit cum plena est. Et dividant diem. BEDA, in Hexæm. Ea scilicet divisione, ut sol diem, luna noctem illuminet. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariæ lucis accessit, ut etiam nox prodiret luminosa, lunæ vel stellarum splendore radiata, quæ hactenus tantum tenebras noverat. Et si enim nox tenebrosa videtur obscurato ære, qui terris proximus est, superiora tamen æris spatia semper siderum fulgore sunt lucida. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 18 Solet quæri utrum hæc luminaria corpora sola sint, aut habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur. Sed de tam obscura re nihil temere credendum. Et sint in signa, etc. BEDA, ibid. Quia priusquam sidera fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel quælibet alia. Sunt ergo luminaria in signa, etc.; non quod a conditione horum tempora cœperint, vel dies vel anni; sed quia per ortus eorum, vel transitus, temporum, dierum annorumque signatur ordo.
Deuteronomy 4:19ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt. + 4.19 Quæ creavit. AUG., quæst. 6. Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliæ gentes.
Psalms 19:1In finem. Psalmus David. + 19.1 In finem. CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura. 1
Psalms 136:7Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. + 136.7 Memor esto. CASS. Secunda pars, ubi contra hostes ad Deum fit conversio. Memor esto, in die sequestrationis, ut puniantur. Filiorum Edom. AUG. Filii Edom, id est Ideumæi, impedimento fuerunt reædificantibus Jerusalem; vel, in destructione conjuncti Babylonis, unde dicit, Filia Babylonis misera. Edom moraliter est carnalitas, quæ ad illicitos motus nos seducit. Edom. ID. Esau omnes carnales; Jacob spirituales; major carnalis homo, minor spiritualis, quia prius quidem animale, postea quod spirituale. Omnes carnales inimici sunt spiritualibus, unde ait: Memor esto, libera nos ab illis. Exinanite. CASS. A similitudine cisternæ, unde si aqua hauritur, ad fundamentum pervenitur. Sed quid prodest et vitam talibus tollere, quibus in fundamento qui est Christus vita æterna est? dum putant nocere mali, coronas dant. 1