The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 148 › Psalmorum 148:4

Psalmorum 148:4

Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Praise him, ye heavens of heavens, and ye waters that be above the heavens.

In Context

3Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen. 1

5laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. + 148.5 Quia ipse dixit, et facta sunt. CASS. Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coæternum; sequitur: Ipse mandavit. Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, facta, postea creata. Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus 1

Read all of Psalmorum 148

Cross References

Genesis 1:6Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. + 1.6 Fiat firmamentum, etc. GREG., l. XXVII Moral., c. 24 Angelicæ virtutes, quæ in Dei amore perstiterunt, hoc in retributione acceperunt, ut in contemplatione Conditoris perenni felicitate maneant, et in hoc quod conditæ sunt æternaliter subsistant. Unde apud Moysen cœlum factum dicitur, et idem postea firmamentum vocatur, quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere possit, mirabilius confirmata. Fiat firmamentum, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 2, col. 264 Quæritur utrum illud cœlum nunc fiat quod excedit æris spatia, etc., usque ad quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas quæ sunt in terris. Fiat firmamentum, etc. AUG., ibid., c. 4 Notandum quod firmamentum non propter stationem, etc., usque ad sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus. Fiat firmamentum in medio. BEDA, in Hexæm., t. 2 Cœli, in quo fixa sunt sidera, etc., usque ad Quales autem, et ad quid utiles, novit qui condidit.

Genesis 7:11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: + 7.11 Anno sexcentesimo, etc. Allegorice. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquæ diluvii, quia sexta ætate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter æternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur. Cataractæ. Fenestræ, nubes scilicet, quæ sunt apertæ, ut inde insolitæ et majores pluviæ funderentur. Cataractæ vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur. RAB. De arca solet quæri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quæ ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Ægyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere.

1 Kings 8:27Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?

Nehemiah 9:6Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.

Psalms 113:6montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 148:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 148:3Psalmorum 148Psalmorum 148:5 →