The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 149 › Psalmorum 149:1

Psalmorum 149:1

Alleluja. [Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum. + 149.1 Alleluia. CAS. Post omnes creaturas quas in præcedenti psalmo monuit laudare Deum, eo quod ab ipso creatæ sunt, hic proprius et specialius Isræl invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quæ mirabilior est Dei operatio: hæc est sanctificatio Isræl, per quam de veteri factus est novus. Cantate Domino, etc. CAS. Primo multis modis monet laudare regem qui eis benevolus et beneficus. Secundo agit de gaudiis sanctorum, ibi, Exsultabunt. AUG. Qui vult cantare hoc canticum, diligat æterna, ut fiat novus. Vetus enim homo vetus canticum cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus; canticum scilicet pacis, canticum charitatis et jucunditatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat. Laus ejus in Ecclesia. CAS. Hic ubi et a quibus cantari debeat hoc canticum determinat. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Praise ye the LORD. Sing unto the LORD a new song, and his praise in the congregation of saints.

In Context

2Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. + 149.2 In rege suo. ID. Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. AUG. Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret. 1

Read all of Psalmorum 149

Cross References

Psalms 89:5quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. 1

Psalms 98:1Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. + 98.1 Psalmus David. AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum? 1

Psalms 148:1Alleluja. [Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis. + 148.1 Laudate Dominum de cœlis. CASS. Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quædam quæ habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus: quædam non habent intellectum, sed quia ipsa bona sunt in ordine suo, et ad pulchritudinem universalitatis referuntur, per se non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus: et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nobis laus Dei, ad quam nos hic monet propheta. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 149:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 149Psalmorum 149:2 →