The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 149 › Psalmorum 149:2

Psalmorum 149:2

Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. + 149.2 In rege suo. ID. Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. AUG. Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let Israel rejoice in him that made him: let the children of Zion be joyful in their King.

In Context

1Alleluja. [Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum. + 149.1 Alleluia. CAS. Post omnes creaturas quas in præcedenti psalmo monuit laudare Deum, eo quod ab ipso creatæ sunt, hic proprius et specialius Isræl invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quæ mirabilior est Dei operatio: hæc est sanctificatio Isræl, per quam de veteri factus est novus. Cantate Domino, etc. CAS. Primo multis modis monet laudare regem qui eis benevolus et beneficus. Secundo agit de gaudiis sanctorum, ibi, Exsultabunt. AUG. Qui vult cantare hoc canticum, diligat æterna, ut fiat novus. Vetus enim homo vetus canticum cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus; canticum scilicet pacis, canticum charitatis et jucunditatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat. Laus ejus in Ecclesia. CAS. Hic ubi et a quibus cantari debeat hoc canticum determinat. 1

3Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei. + 149.3 In choro. ID. Quia nulla dispersio, sed charissima unitas; tunc exsultatio erit de tympano et psalterio, non ipsius actus. 1

Read all of Psalmorum 149

Cross References

Deuteronomy 7:6quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.

1 Samuel 12:22Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.

Psalms 47:6Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt. + 47.6 Videntes. Quæ in prophetis legerant. Admirati sunt. De tanta gloria, non leviter vel otiose. Sed conturbati. Pro peccato, et Commoti sunt. Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret. 1

Psalms 100:1Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, + 100.1 Psalmus ipsi David. CASS. Psalmus iste continet formam perfectæ sanctitatis, ut centesimus numerus perfectus est. Ipsi David. Ut totum quod hic docetur, virtutibus Christi applicetur, nihil terreno regi. Hic docemur bona appetere, mala renuere, quæ est perfecta conversatio vitæ. Misericordiam et judicium cantabo. CASS. Cantat hic Christus, et nos in illo. Prius de misericordia et judicio proponit. Misericordiam et judicium cantabo. Hæc duo mutua societate junguntur: in his breviter omnia opera Dei includit. Et hic est præmissa causa quare sic se habet, sicut postea subdit. AUG. Nemo de misericordia præsumat ad impunitatem, quia est ei judicium; nemo immutatus in melius judicium timeat, quia præcedit misericordia. Semper hæc simul in eo sunt: sed per tempora secundum effectus distinguuntur, misericordia nunc, judicium in futuro. 1

Isaiah 43:15Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester. + 43.15 Ego Dominus sanctus vester. Olim filiis Isræl, modo vobis apostoli, in mundo expulsis dæmonibus et omnibus victis principibus.

Isaiah 54:5Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 149:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 149:1Psalmorum 149Psalmorum 149:3 →