Psalmorum 149:3
Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei. + 149.3 In choro. ID. Quia nulla dispersio, sed charissima unitas; tunc exsultatio erit de tympano et psalterio, non ipsius actus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let them praise his name in the dance: let them sing praises unto him with the timbrel and harp.
In Context
Cross References
Judges 11:34Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos.
2 Samuel 6:16Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo. + 6.16 Cumque intrasset arcam. ID. Cunctis exsultantibus et ad arcis cœlestis introitum hymnos resonantibus, etc., usque ad quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis proli diem perpetuæ mortis exspectant.
1 Chronicles 16:42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
2 Chronicles 20:28Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini.
Ezra 3:10Fundato igitur a cæmentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitæ filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israël. + 3.10 Steterunt sacerdotes in ornatu suo. ID., ibid. Magna omnium personarum devotio ostenditur, cum fundato templo omnes juxta gradum suum misericordiam Domini laudant. Sacerdotes quidem sanctis vestibus ornati, sicut adhuc stante templo consueverant, tubis personantes et cor populi ad suavitatem supernæ laudis accendentes; Levitæ in cymbalis bene sonantibus hymnos Domino concinentes; populus communi clamore Deum laudando affectum cordis ostendens.
Psalms 33:2[Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. + 33.2 Benedicam. CASS. Psalmus secundus per alphabetum imperfectum, etc., usque ad glorificatur cum ipso. 1