Psalmorum 149:4
Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. + 149.4 Quia beneplacitum est Domino. ID. In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, etc., usque ad vel cum parem angelis faciet. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the LORD taketh pleasure in his people: he will beautify the meek with salvation.
In Context
Cross References
Psalms 117:2Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 117.2 Dicat nunc. ID. Ut ego vos, ita vos invicem monete; vel, dicat, id est, confiteatur. Quoniam in sæculum. Ecce quatuor versus unifines. 1
Song of Solomon 1:11Sponsa Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. + 1.11 Dum esset. Acceptis Ecclesia tantis a conditore suo muneribus et promissis, qua hæc devotione operum susceperit, manifestat, dicens: Dum esset rex, quod est, cum Dei Filius in carne apparuit, Ecclesia per ipsum mysterium incarnationis in virtutum cœlestium fervorem excrevit. Vel, cum esset in humiliatione crucis humanum genus per crucem redemptum, exercitatio bonorum operum odorem suavitatis aspersit. Christo rege in beatitudine cœlestis secreti quiescente, sanctorum virtus in Ecclesia magna nobis gratiam suavitatis ministrat, qui quo eum, quem appetunt, non vident, tanto ardentius per desiderium flagrant. Vel, dum esset cum patre, nardus, id est dilectio, qua prior dilexit nos, dedit odorem, quia per dilectionem propter nos assumpsit carnem. Mirandus ordo verborum. Accubante rege nardus mea dedit odorem suum, dum propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, filius factus est mulieris. Nardus, quæ dicitur expellere tumores, fugare frigus et afferre calorem; cui assimilatur homo Dominicus, qui carnem assumendo se humiliavit, et se humiliando omnem tumorem superbiæ abstulit, frigus infidelitatis removit, et fervorem charitatis intulit. Herba etiam hæc, quanto plus atteritur, tanto majorem reddit odorem, sic Christus.
Isaiah 61:10Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. + 61.10 Gaudens gaudebo in Domino, non in mundo. Vestimentis salutis: virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia. Et quasi sponsam. Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam.
Jeremiah 32:41Et lætabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea. + 32.41 In toto corde meo, et in tota anima mea. Si verba sunt Salvatoris, etc., usque ad sicut illud: festivitates vestras odi Amos. 5., etc. Quia hæc dicit Dominus, etc. Hæc juxta litteram, etc., usque ad Sed spiritualiter in Christo et apostolis plenius completa sunt.