The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 149 › Psalmorum 149:5

Psalmorum 149:5

Exsultabunt sancti in gloria; lætabuntur in cubilibus suis. + 149.5 Exsultabunt sancti. ID. Secunda pars, ubi agit de gaudiis sanctorum et potestate. Gloria. Est bonorum actuum frequens laudatio, de quibus justi lætantur in cubilibus, id est in conscientia, ideo quia habent tam bonum Dominum, qui dat peccantibus gratiam et in meritis vitam æternam. Fatuus extra in fabulis hominum lætatur; sanctis hic modus gaudii est, ut ad illum referantur bona qui dedit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let the saints be joyful in glory: let them sing aloud upon their beds.

In Context

4Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. + 149.4 Quia beneplacitum est Domino. ID. In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, etc., usque ad vel cum parem angelis faciet. 1

6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: + 149.6 Exaltationes. ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture. Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. 1

Read all of Psalmorum 149

Cross References

2 Samuel 6:15Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinæ.

Psalms 23:1Prima sabbati. Psalmus David. [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. + 23.1 Psalmus David. AUG. In prima sabbati mundus conditus, in eadem homo restauratus per resurrectionem Christi: CASS. unde monet victorem cum triumpho suscipere. Domini est terra. Primo dicit totum orbem esse Dei, etc., usque ad sed quis in monte ejus, nisi innocens? 1

Psalms 63:5ut sagittent in occultis immaculatum. 1

Psalms 118:15In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. 1

Psalms 145:10Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.] + 145.10 Regnabit Dominus in sæcula. CAS. Hoc est de magnificentia. Regnabit in nobis, cum corda nostra erunt in eo firma, quod non modo.

Romans 5:2per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. + 5.2 Per quem. Enumerat beneficia quæ a Christo habentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 149:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 149:4Psalmorum 149Psalmorum 149:6 →