bible.software › Psalmorum › Psalmorum 149 › Psalmorum 149:7
Psalmorum 149:7
ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To execute vengeance upon the heathen, and punishments upon the people;
In Context
6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: + 149.6 Exaltationes. ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture. Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. 1
8ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis; + 149.8 Ad alligandos. His vinculis mandatorum et præceptorum Dei ligantur gentium reges, nobiles sæculi, ab infirmis et contemptibilibus hujus mundi, quos elegit Dominus ut fortia quæque confunderet; ipsosque implevit Spiritu sancto, et dedit eis frameas bis acutas, ut ad Christi timorem nobilium corda converterent, et sæculari nobilitate contempta, paupertatem eligerent et nobilitatem in Christo. Voluit enim prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore. AUG. Per hos ligat reges et nobiles in vinculis ferreis, ne progrederentur ad illicita. 1
Read all of Psalmorum 149
Cross References
Numbers 31:2Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. + 31.2 Ulciscere prius. ORIG. Scandala filiis Isræl Madianitarum tergiversatione acciderant, etc., usque ad ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subjicitur. Et sic colligeris. Novissime inquit: Apponeris ad populum tuum, etc. Hoc contra Samaritas, qui negant resurrectionem mortuorum, nec fidem futuri sæculi recipiunt. Nemo enim apponitur ad eos qui non sunt: constat ergo esse aliquem populum cui Moysen dicit esse apponendum.
Judges 5:23Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini: maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus.]
1 Samuel 15:18et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum?
Esther 9:22quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
Micah 5:14Et faciam, in furore et in indignatione, ultionem in omnibus gentibus quæ non audierunt.]
Zechariah 14:17Et erit: qui non ascenderit de familiis terræ ad Jerusalem ut adoret regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 149:7