The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 15 › Psalmorum 15:2

Psalmorum 15:2

Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. + 15.2 Conserva, etc. Psalmus secundus, qui breviter de passione et resurrectione tangit; primo, unam hominis naturam Christus ostendens, petit se servari, dicens omnia quæ pertulit ad gloriam hæreditatis suæ perducta. AUG. Christus secundum hominem hic loquitur, de quo titulus regalis in passione eminuit: Jesus Nazarenus rex Judæorum 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that walketh uprightly, and worketh righteousness, and speaketh the truth in his heart.

In Context

1Tituli inscriptio, ipsi David. [Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. + 15.1 Tituli inscriptio. CASS. Hic titulus de Evangelio, non de Veteri Testamento, sumitur. Quod titulus notavit, id est, victoria et regnum, convenit Christo, quod hic agitur. 1

3Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. + 15.3 Sanctis qui sunt in terra. Ibid. Exposuit jam Christus qualiter oravit, narrat nunc quæ bona fecit illi Deus. AUG. Sanctis, etc., usque ad et potentia ut resurgerem. Mirificavit. CASS. Quasi, hæc dixi Domino: Dominus autem mirificavit, id est, fecit miras voluntates, hæ sunt miræ dum eis obedientes, fiunt de terrenis cœlestes. 1

Read all of Psalmorum 15

Cross References

Psalms 34:12Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ. + 34.12 Retribuebant. ID. Cum ego attulissem fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem: ego vitam, ipsi mortem retribuerunt; ego honores, ipsi contumelias; ego medicinam, ipsi vulnera. Sterilitatem. In ficu maledixit Dominus, ubi cum quæreret fructum non invenit, sed folia: sic in Synagoga verba non facta; unde: Qui prædicas non furandum, furaris. 1

Proverbs 2:7Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, + 2.7 Custodiet. Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus Job. 1.; simplex, per innocentiam mansuetudinis, et rectus, per cautelam discretionis: simplex, nullum lædens, imo cunctis proficiens, rectus, a nullo corruptus.

Proverbs 28:18Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.

Isaiah 63:8Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator.

Zechariah 8:16Hæc sunt ergo verba quæ facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.

Acts 10:35sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 15:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 15:1Psalmorum 15Psalmorum 15:3 →