Psalmorum 15:3
Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. + 15.3 Sanctis qui sunt in terra. Ibid. Exposuit jam Christus qualiter oravit, narrat nunc quæ bona fecit illi Deus. AUG. Sanctis, etc., usque ad et potentia ut resurgerem. Mirificavit. CASS. Quasi, hæc dixi Domino: Dominus autem mirificavit, id est, fecit miras voluntates, hæ sunt miræ dum eis obedientes, fiunt de terrenis cœlestes. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:1Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
1 Samuel 24:11Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
Proverbs 22:10Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.
Isaiah 56:2Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum. + 56.2 Custodiens sabbatum. ID. Ne sit, scilicet de sex diebus quibus factus est mundus. De quibus apostoli non erant, quibus dicitur: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret, etc. Ego elegi vos de mundo, idcirco odit vos mundus Joan. 15..
Matthew 7:12Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. + 7.12 Omnia ergo, etc. Quia amare amantem naturæ est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: Omnia ergo quæcunque, etc., id est, bona quæ vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quæ sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: Hæc est lex et prophetæ, etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis. Ut faciant vobis homines. Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quæcunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.
Romans 12:17nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.