bible.software › Psalmorum › Psalmorum 15 › Psalmorum 15:8
Psalmorum 15:8
Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear. + 15.8 Providebam Dominum. Ibid. Hinc trahe exemplum, quo peccata vitentur: qui enim Deum semper acie mentis intuetur, non peccatis inclinatur. 1
Vulgata (Latina)
In Context
7Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. + 15.7 Benedicam Dominum. Ibid. Gratias agit Patri de intellectu, et passione, in qua eo favente vincit, et de resurrectione, et confessione, et hæc sunt, per quæ hæreditas restituitur ut sit rex Judæorum, ut titulus dicit. Intellectum, etc. AUG. Quo hæc hæreditas videri et possideri potest. Insuper, etc. Id est, super intellectum. Usque ad noctem, etc. Id est, mortem, erudivit me, inferior pars mea carnis assumptio, ut expelleret tenebras mortalitatis quas ille intellectus non habet, quia pro eis nec turbari nec deficere potuit. Renes. Ex quibus secundum carnem exivi, scilicet parentela: increpuerunt injuriis, tentatione et passione. 1
9Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. 1
Read all of Psalmorum 15
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 15:8