The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 150 › Psalmorum 150:1

Psalmorum 150:1

Alleluja. [Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus. + 150.1 Laudate Dominum. CAS. De laude Dei in sanctis ejus, qui glorificati sine fine laudant. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur, quæ nuptiali dulcedine cantatur. Laudate eum in firmamento. AUG. Virtus est in firmamento, etc., usque ad qui invicem se honorantes, dant laudem Deo. CAS. Quibus propheta in principio formam conversationis ostendit, jam in illa Jerusalem receptis, dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. In firmamento, quia morte sua diabolum vicit, et credentes ad cœlum perduxit. In virtutibus vel potentatibus, quia omnia subjecta pedibus ejus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Praise ye the LORD. Praise God in his sanctuary: praise him in the firmament of his power.

In Context

2Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. + 150.2 Secundum multitudinem magnitudinis ejus. Quomodo hoc, cum magnitudinis ejus non est finis? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit: Tuba concrepet regi, psalterium canat Deo: cithara cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel, in adventibus regum apparatur; psalterium a summo, cithara ab imo sonat: hæc omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare. 1

Read all of Psalmorum 150

Cross References

Psalms 19:1In finem. Psalmus David. + 19.1 In finem. CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura. 1

Psalms 29:9Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. 1

Psalms 102:19Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. + 102.19 Dominus in cœlo paravit sedem suam. CASS. Prædicat judicium futurum, ne peccantes insolescant; quasi, et debes esse memor ut facias quia Dominus in cœlo. 1

Psalms 134:2qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 1

Ezekiel 1:22Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 150:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 150Psalmorum 150:2 →