The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 150 › Psalmorum 150:2

Psalmorum 150:2

Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. + 150.2 Secundum multitudinem magnitudinis ejus. Quomodo hoc, cum magnitudinis ejus non est finis? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit: Tuba concrepet regi, psalterium canat Deo: cithara cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel, in adventibus regum apparatur; psalterium a summo, cithara ab imo sonat: hæc omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Praise him for his mighty acts: praise him according to his excellent greatness.

In Context

1Alleluja. [Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus. + 150.1 Laudate Dominum. CAS. De laude Dei in sanctis ejus, qui glorificati sine fine laudant. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur, quæ nuptiali dulcedine cantatur. Laudate eum in firmamento. AUG. Virtus est in firmamento, etc., usque ad qui invicem se honorantes, dant laudem Deo. CAS. Quibus propheta in principio formam conversationis ostendit, jam in illa Jerusalem receptis, dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. In firmamento, quia morte sua diabolum vicit, et credentes ad cœlum perduxit. In virtutibus vel potentatibus, quia omnia subjecta pedibus ejus. 1

3Laudate eum in sono tubæ; laudate eum in psalterio et cithara. 1

Read all of Psalmorum 150

Cross References

Psalms 96:3Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. + 96.3 Ignis ante ipsum præcedet, etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem. 1

Psalms 145:3in filiis hominum, in quibus non est salus. + 145.3 Nolite confidere, etc. CAS. Secunda pars. Dato consilio et affirmato, ubi plene laudare poterit, quasi longe remotos, et interim dum mala sunt quibus turbatur anima, monet non sperare in homine, sed in Deo. AUG. Vel quasi in fine sæculi mente positus: cito finienda docet non amare pro æternis; quasi et meo exemplo, nolite confidere, etc. In filiis hominum. ID. In uno filio hominis est salus, et in ipso sperate. Non quia filius hominis est, sed quia Filius Dei est. Non propter illud quod suscepit ex te, sed propter illud quod servavit in se. 1

Revelation 15:3et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum. + 15.3 Canticum Moysi. Id est veterem legem, et est exsultatio bene intelligentibus, id est spiritualiter. Viæ, id est institutiones Dei, per quas nos ad Deum, vel ipse ad nos venit, sunt justæ, quia unicuique pro merito reddunt; et veræ, quia perducunt quo promittunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 150:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 150:1Psalmorum 150Psalmorum 150:3 →