The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 150 › Psalmorum 150:3

Psalmorum 150:3

Laudate eum in sono tubæ; laudate eum in psalterio et cithara. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Praise him with the sound of the trumpet: praise him with the psaltery and harp.

In Context

2Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. + 150.2 Secundum multitudinem magnitudinis ejus. Quomodo hoc, cum magnitudinis ejus non est finis? sed spiritualibus et sanctis dicitur hoc. Et cum non sit finis magnitudinis, secundum eam laudatur Deus, cum sine fine laudetur. Quomodo autem debeat laudari, per similitudines mysticas usque ad finem psalmi dicit: Tuba concrepet regi, psalterium canat Deo: cithara cum reliquis sponso. Tuba enim terribilis, vel in bello sumitur, vel, in adventibus regum apparatur; psalterium a summo, cithara ab imo sonat: hæc omnia, humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Dei personare. 1

4Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. + 150.4 In chordis et organo. CAS. Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans; et ut hæc omnia de hominibus acciperes, ad hominis os venit: et exponens quid sit laudare in chordis et organo subdit. Laudate eum in cymbalis, etc. Cymbala bene sonantia labia nostra sunt quæ cordi concinna in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt, et ideo bene inter musica instrumenta sunt. CAS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimæ phialæ, quæ acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit: 1

Read all of Psalmorum 150

Cross References

2 Samuel 6:5David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.

1 Chronicles 15:20Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.

1 Chronicles 15:28Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.

1 Chronicles 25:1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.

2 Chronicles 20:28Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini.

Psalms 81:2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? + 81.2 Usquequo. AUG. Hæc est vox discernentis: misit legem et Prophetas, et restitistis, sed quousque? Num usque ad adventum misi Prophetas, et injuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis? Sed cum hæc agentibus nec loqui dignum sit, vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis? Num et hæres occidendus est, qui pro vobis venit, qui pro vobis sine patre esse voluit ut pupillus? qui propter vos esurivit et sitivit, ut egenus, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 150:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 150:2Psalmorum 150Psalmorum 150:4 →