The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 150 › Psalmorum 150:4

Psalmorum 150:4

Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. + 150.4 In chordis et organo. CAS. Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans; et ut hæc omnia de hominibus acciperes, ad hominis os venit: et exponens quid sit laudare in chordis et organo subdit. Laudate eum in cymbalis, etc. Cymbala bene sonantia labia nostra sunt quæ cordi concinna in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt, et ideo bene inter musica instrumenta sunt. CAS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimæ phialæ, quæ acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit: 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Praise him with the timbrel and dance: praise him with stringed instruments and organs.

In Context

3Laudate eum in sono tubæ; laudate eum in psalterio et cithara. 1

5Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis. 1

Read all of Psalmorum 150

Cross References

Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.

Job 30:31Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.] + 30.31 Versa est in luctum cithara. Ac si diceret Pacis meæ tempore, etc., usque ad quia vitia exstinguenda sunt, non caro.

Psalms 45:8Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob. + 45.8 Dominus virtutum. Ibid. Breviter definit quid sit Christus. Nobiscum. Quasi: Qui misit angelos, jam ipse venit, et est nobiscum, quia nobiscum susceptor; ergo: Venite, quasi jam securos vos invito. Noster. Non nisi filiorum crucis. Deus Jacob. Qui tanta nobis dedit quanta dedit Jacob: non enim illius tantum est Deus. 1

Psalms 144:9Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. + 144.9 CAS. Miserationes. Ab operibus incipit, ut miserator dicatur dum cadentes restituit. Misericors, natura, etiam dum creat. Patiens, hoc sumit de secundo loco laudis, scilicet de potentia, quam laudat, non quod terras suspendit, maria cœrcuit, stellis cœlos depinxit, etc., sed quia tolerat peccantes, ut convertantur. Et miserationes ejus. AUG. Si enim tollas opera tua mala, et non in te remaneant nisi opera ejus, non te dimittet miseratio ejus: si autem tu non dimittas opera tua, erit ejus severitas in opera tua, cum dicet: Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25.. 1

Isaiah 38:20Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 150:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 150:3Psalmorum 150Psalmorum 150:5 →