The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 150 › Psalmorum 150:5

Psalmorum 150:5

Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Praise him upon the loud cymbals: praise him upon the high sounding cymbals.

In Context

4Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. + 150.4 In chordis et organo. CAS. Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans; et ut hæc omnia de hominibus acciperes, ad hominis os venit: et exponens quid sit laudare in chordis et organo subdit. Laudate eum in cymbalis, etc. Cymbala bene sonantia labia nostra sunt quæ cordi concinna in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt, et ideo bene inter musica instrumenta sunt. CAS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimæ phialæ, quæ acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit: 1

6Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.] + 150.6 Omnis spiritus, angelicus et humanus, laudet Dominum. Non caro et sanguis, non habitus sæculi: sed quod est in natura rerum sublimius, quod cœlestia sapit, æterna capit. Brevis et perfecta scientia, ut Deum spiritualiter omnia laudent, in his totius musicæ perfectio est. Est enim flatus in tuba, pulsus in cithara et in cymbalis, vox in choro. Quibus musicis instrumentis significatur spiritualis harmonia, quæ non auribus, sed pura mente advertitur. AUG. Tria sunt genera, etc., usque ad vitæ æternæ vox est: Omnis spiritus laudet Dominum.

Read all of Psalmorum 150

Cross References

2 Samuel 6:5David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.

1 Chronicles 15:16Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.

1 Chronicles 15:28Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.

1 Chronicles 25:1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.

2 Chronicles 5:13Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, + 5.13 Igitur cunctis. RAB. Cunctis sacerdotibus et Levitis, etc., usque ad veri sacerdotii ministerium perdiderunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 150:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 150:4Psalmorum 150Psalmorum 150:6 →