Psalmorum 16:1
Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. + 16.1 Oratio David. CASS. Oratio personæ Domini convenit, adjuncta Ecclesia, quæ ejus corpus est. Exaudi, Domine. Ibid. Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere. Oratio Christi institutio est fidelium: sicut flendo Lazarum charitatem proximi habere nos docuit; persecutores fugit, ut inconsideratæ temeritatis nobis auferret audaciam. Primo, petit secundum justitiam sibi retribui. Non in labiis dolosis. Ut qui inique damnatur; vel, ut qui dicit: Domine, Domine, et non facit opera. AUG. Vel, non in labiis dolosis de vultu tuo judicium meum prodeat, ut judicans non proferam aliud quam intelligo. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Preserve me, O God: for in thee do I put my trust.
In Context
Cross References
Psalms 7:1Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini. + 7.1 In finem, psalmus. AUG. Chusi, qui transivit in partem Absalon, etc., usque ad non enim erat eis abscondendum, pro quibus gestum est. AUG. Potest hic psalmus in persona Christi intelligi; si qua humiliter dicta sunt, ad infirmitatem nostram referantur, quam gestavit. Primo petit ex omnibus tribulationibus liberari. 1
Psalms 9:10Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. + 9.10 Et factus. Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit. In opportunitatibus. AUG. Non opportunius homo a sæculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur. 1
Psalms 17:8Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. + 17.8 Commota est. Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui præoccupavit mortalitas et possibilitas. De templo. CASS. Vel de cœlo, vel de venturo Christi corpore. Commota est. AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. Fundamenta, etc. CASS. Præsumptiones superborum, id est, divitiæ et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus. 1
Psalms 60:1In finem. In hymnis David. 1