Psalmorum 16:2
De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates. + 16.2 De vultu tuo. CASS. Id est, secundum ea quæ in me cognoscis, qui nullum habeo peccatum. Judicium. Quo sui judicatus videatur prodisse. De vultu tuo, non de dispositione Judæorum, quod factum patet in resurrectione. Vel, judicium, quo discernit omnia. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
O my soul, thou hast said unto the LORD, Thou art my Lord: my goodness extendeth not to thee;
In Context
Cross References
Job 35:7Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet?
Psalms 27:8Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est. 1
Psalms 50:9Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. + 50.9 Asperges me. CASS. Secunda est confidentia misericordiæ Dei, quæ multum est utilis: ne subrepat desperatio, quæ omnibus peccatis gravior est. Hyssopo. Ibid. Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas. AUG. Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam. Super nivem. Ibid. Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix. 1
Isaiah 26:13Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. + 26.13 Domine, possederunt. ID. Dæmones, quos in idolis coluimus. LXX: Domine, extra te nescimus alium, non absolute alium, sed extra te: Pater enim in Filio, et Filius in Patre. Tantum in te recordemur. ID. Non aliud petimus, nisi ut post errores digni simus, qui nominis tui recordemur. Perdidisti omnem. ID. LXX: Masculinum eorum, etc., usque ad memoria masculinum interpretatus est contra illud: Nolite errare, Deus non irridetur.
Zechariah 13:9Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.