Psalmorum 16:3
Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. + 16.3 Probasti. CASS. A similitudine fornacis, etc., usque ad tu scis me purum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But to the saints that are in the earth, and to the excellent, in whom is all my delight.
In Context
Cross References
2 Chronicles 6:41Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.
Psalms 101:6A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. + 101.6 A voce gemitus. CASS. Natura peccantium ostenditur, quia dum peccatum appetitur, contemplatio Dei non habetur. Mei. AUG. Non illorum qui de terrenis, et non de spiritualibus gemunt, etc., usque ad infirmorum portare. 1
Proverbs 8:31ludens in orbe terrarum; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum. + 8.31 Ludens in orbe. Quia cum tempora et creaturæ orbis terræ cœpissent, ipse, quod erat, in Patre Filius manebat: hoc ideo, ne quis eum cum creaturis et temporibus esse prohiberet.
Proverbs 13:20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.] + 13.20 Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.
Song of Solomon 7:10Sponsa Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. + 7.10 Ego dilecto. Totum studium meæ servitutis et devotionis ad ipsum refero, et in præsenti vita, ne laborando deficiam, me adjuvat: et in fine secum ad gaudia recipiet. Ego prius exsul a Deo, ab omni errore ad Deum conversa sum, ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam meæ mortalitatis indutus.