Psalmorum 16:8
A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me + 16.8 Pupillam. Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebræ dijudicantur, sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I have set the LORD always before me: because he is at my right hand, I shall not be moved.
In Context
9a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt; 1
Cross References
Psalms 15:5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi. + 15.5 Pars hæreditatis. AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, Dominus est pars, id est, portio et præmium, hæreditatis meæ, id est, sanctorum. Et pars calicis mei, id est, merces passionis. Hæreditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet hæredem nisi præclarus. 1
Psalms 62:3In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. + 62.3 Deserta. Ibid. Ubi nullus sanctorum habitat. Invia, quia non est qua inde exeas. Inaquosa, quia nec, dum ubi moraris, est ibi aqua. Sed Deus hic fecit viam Christum, et misit aquam Verbi sui Spiritu sancto implens prædicatores: Ut fieret in eis fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 4.. Sic in sancto apparui tibi ut viderem, etc. AUG. Cui non apparet Deus sit in sancto desiderio, etc., usque ad Sol enim sua luce facit nos videre, ita et Deus. 1
Psalms 62:7Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. + 62.7 Si memor fui. CASS. Exponit bona malaque utriusque partis, etc., usque ad nisi qui in Christo operatur. CASS. In matutinis, id est, in luce Christi, ut supra de luce vigilo ad te, ut filius lucis, id est Christi, ad lucis auctorem vigilet, ad Deum. 1
Psalms 110:5Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui. + 110.5 Escam dedit. CASS. Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. Memor erit, etc. AUG. Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant. 1